- LEBADEA
- LEBADEAurbs Boeotiae apud Cephisum fluv. in cuius agro talpae nullae, Plin. Badia nunc Zardo. Stat. Theb. l. 7. v. 345.Et valles Lebadea tuas, et Hyampolin acriSubnixam scopulo. ———Plin. l. 4. c. 7. Graece Λεβαδία, ubi Iovis Trophonii Oraculum fuisse notat Strabo l. 9. p. 413. et 414. cuius res, ut ipsemet vidisse et coram audisle se testatur, eleganter ac coplose discribit Paus. l. 9. Hodie Livad a dicitur, et Turcas partim, partim Graecos, in colas haber, lanae, frumenti et otyzae, et quam toti Graeciae large suppeditat, commercio celebris. Inde haud procul Copaidis lacus, qui λίμνη τῆς Λιβαδίας hodiernis Graecis dicitur. Vide descriptionem Urbis, qualis nunc est, apud Iac. Spon. Itin Parte 2. p. 82. et seqq. ubi inter alia variarum vett. Inscriptionum meminit, quarum una in atrio Mesquitae Omeri (quae aedes olim erat S. Georgio sacra) hovori sunoms et Urbis huius consecrata; aliae tres inferiore Urbis loco, cum nomine ΠΟΛΙΞ ΛΕΒΑΔΕΩΝ et ΛΕΒΑΔΕΙΕΩΝ: una Megarae exstat, facta in mentoriam Trophoniorum Ludorum, Lebadiae celebratorum: quorum inter Vett. unus mentionem facit Iul. Pollux, loco tamen, ubi agerentur, non expresso etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.